スピノザとイデオロギー
On Spinozist's ideology
解説:池田光穂
スピノザの時代には、イデオロギーという術語はなかった。しかし、アル チュセールは、その可能性を、『エチカ』の中のイマギナティオのなかにみていた。
以下は、スピノザ『エチカ』第2部定理17にある文章である。
PROPOSITIO XVII. Si humanum corpus affectum est modo, qui
naturam corporis alicuius externi involvit, mens humana idem corpus
externum ut actu existens, vel ut sibi praesens contemplabitur, donec
corpus afficiatur affectu, qui eiusdem corporis existentiam vel
praesentiam secludat.
DEMONSTRATIO. Patet. Nam quamdiu corpus humanum sic affectum est,
tamdiu mens humana (per prop. 12. huius) hanc corporis affectionem
contemplabitur, hoc est (per prop. praeced.), ideam habebit modi actu
existentis, quae naturam corporis externi involvit, hoc est, ideam,
quae existentiam, vel praesentiam naturae corporis externi non
secludit, sed ponit. Adeoque mens (per coroll. 1. praeced.) corpus
externum ut actu existens, vel ut praesens contemplabitur, donec
afficiatur etc. Q. E. D.
COROLLARIUM. Mens corpora externa, a quibus corpus humanum semel
affectum fuit, quamvis non existant nec praesentia sint, contemplari
tamen poterit, velut praesentia essent.
DEMONSTRATIO. Dum corpora externa corporis humani partes fluidas ita
determinant, ut in molliores saepe impingant, earum plana (per postul.
5.) mutant. Unde fit (vide axiom. 2. post coroll. lem. 3.) ut inde alio
modo reflectantur, quam antea solebant, et ut etiam postea iisdem novis
planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cum a
corporibus externis versus illa plana impulsae sunt, et consequenter,
ut corpus humanum, dum sic reflexae moveri pergunt, eodem modo
afficiant, de quo mens (per prop. 12. huius) iterum cogitabit, hoc est
(per prop. 17. huius) mens iterum corpus externum ut praesens
contemplabitur; et hoc toties, quoties corporis humani partes fluidae
spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare quamvis corpora
externa, a quibus corpus humanum affectum semel fuit, non existant,
mens tamen eadem toties ut praesentia contemplabitur, quoties haec
corporis actio repetetur. Q. E. D.
SCHOLIUM. Videmus itaque, qui fieri potest, ut ea, quae non sunt veluti
praesentia contemplemur, ut saepe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de
causis contingat. Sed mihi hic sufficit ostendisse unam, per quam rem
sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem; nec
tamen credo, me a vera longe aberrare, quandoquidem omnia illa quae
sumpsi postulata vix quicquam continent, quod non constet experientia,
de qua nobis non licet dubitare, postquam ostendimus corpus humanum,
prout ipsum sentimus, existere (vide coroll. post prop. 13. huius).
Praeterea (ex coroll. praeced. et coroll. 2. prop. 16. huius) clare
intelligimus, quaenam sit differentia inter ideam ex. gr. Petri, quae
essentiam mentis ipsius Petri constituit, et inter ideam ipsius Petri,
quae in alio homine, puta in Paulo, est. Illa enim essentiam corporis
ipsius Petri directe explicat, nec existentiam involvit nisi quamdiu
Petrus existit; haec autem magis constitutionem corporis Pauli, quam
Petri naturam indicat, et ideo durante illa corporis Pauli
constitutione mens Pauli, quamvis Petrus non existat, ipsum tamen ut
sibi praesentem contemplabitur. Porro, ut verba usitata
retineamus, corporis humani affectiones, quarum ideae corpora externa
velut nobis praesentia repraesentant, r e r u m i m a
g i n e s vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cum
mens hac ratione contemplatur corpora, eandem i m a g i n a r
i dicemus. Atque hic, ut, quid sit e r r o r , indicare
incipiam, notetis velim, m e n t i s i m a g i n a t
i o n e s in se spectatas nihil erroris continere, sive mentem ex
eo, quod imaginatur, non errare; sed tantum quatenus consideratur,
carere idea, quae existentiam illarum rerum, quas sibi praesentes
imaginatur, secludat. Nam si mens, dum res non existentes ut
sibi praesentes imaginatur, simul sciret, res illas revera non
existere, hanc sane imaginandi potentiam virtuti suae naturae, non
vitio tribueret; praesertim si haec imaginandi facultas a sola sua
natura penderet, hoc est (per defin. 7. P. 1.) si haec mentis
imaginandi facultas libera esset.
イマジナティオは、備考(SCHOLIUM)のなかに登場する。すなわち、人間の身体の情動(アフェクティオ)は、ものの形としては登場しない が、物の表象(イマーゴ)と我々は呼んでおり、精神が物体を観想する時に、物の表象する(イマギナリ)という。このような精神の表象(イマギナティオ)そ のものは誤りではないが、「そのようなものはありえない」と我々自身が排除してしまう点において、誤り(e r r o r )を犯しているという。「もし精神のこの表象能力が自由であったとしたら、なおさらそうであろう(si haec mentis imaginandi facultas libera esset)」(畠中訳 2006:122)。
アルチュセールに言わせると、イデオロギーとは「自分は外にあるにも関わらず、自分の外にはないもの」という自己矛盾したものであるということ だ(上野 2014:226-227)。アルチュセールのテーゼだと「イデオロギーには外がない、と同時にイデオロギーは外にしかない」「イデオロギーには歴史がな い」「イデオロギーは永遠である」ということになり、スピノザにおける精神の表象(イマギナティオ)がもつ、イデオロギーの自己矛盾と極めてよくにている ことにある(アルチュセール 1974[1978])。
関連用語集
リンク
文献
Copyleft, CC, Mitzub'ixi Quq Chi'j, 1996-2099